monumenta.ch > Plinius > sectio 240

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 240
{LXXIII} hircini vero iocineris dissecti sanies efficacior, et cinis utriusque ex vino potus vel naribus ex aceto inlitus, hircini quoque utris, vinarii dumtaxat, cinis cum pari pondere resinae, quo genere sistitur sanguis et vulnus glutinatur. haedinum quoque coagulum ex aceto et feminum eius combustorum cinis similiter pollere traduntur.